Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/204

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Praefatio editionis C. Velleii Paterculi. 185

fide per Beatum Rhenanum, felicem bonis libris proferendis virum, expressa editio prodiit Basileae apud Io. Frobenium 1520. fol. De codice ita scribit Rhenanus: Non satis erat, vetustatem utilissimum opum initio suo truncasse, nisi fine etiam suo mutilaretur; ut nihil dicam de vitiis, quibus in medio foedissime deformatum est, — Meus codex et unicus erat et mendosissimus. Ausim iurare, eum, qui illum descripserat, ne verbum quidem intellexisse; adeo omnia erant confusa absque ullis punctis aut distinctionibus, etc. In tanta igitur mendorum multitudine cum facile aliquid Rhenani, quamvis in membranis legendis exercitatos, oculos fefellisset, Io. Albertus Burerius recentem a prelo Velleium iterum ad eundem codicem, qui adhuc penes Frobenium esset, exegit, et discrepantes lectiones, quas enotasset, Rhenani editioni subiecit, tanta religione hac in re versatus, ut singulas syllabas minuta et anxia diligentia ad calculos vocaret. Quo magis miror, quid in mentem venerit Grutero ad Vellei. n. 49. et 68. fraudis nescio cuius suspicionem iacere; quamquam reperti sunt, qui huius iudicii levitatem temere sequerentur, Burmannus ad Vellei. II. 22. et in praef,, et Fabricius in Bibl. Lat. T. 11. p. 18. Equidem saepe optavi, ut mihi codicis iterum inspiciendi facultas contingeret, non quod me multa, quae Rhenani et Burerii diligentiam fugissent, inventurum sperabam, sed quo certius hominum de litteris bene meritorum fides confirmaretur. Quin etiam amicis quibusdam Alsatis negotium dedi, ut, si codex Murbacensis adhuc superesset, studiose inquirerent. Sed nullum inventum esse nuntiarunt, sive iam olim mala manu ablatus sit, sive nuper admodum perierit in monachorum ex sede Murbacensi in Gebenwilarensem migratione. Sic Murbacensi codice oculis nostris subtracto, relinquebatur, ut Rhenani et Burerii non dubia fide staremus. Hactenus de editione Rhenani, non solum principe reliquarum omnium, sed una etiam propter fidem et integritatem digna, cui nomen editionis tribuatur.