Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/205

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

186 Davides Eulmkenius.


Cum autem in hac editione innumerabiles loci, qui correctione indigerent, superessent, ut quisque mox ad Velleium edendum accessit, ita eius textum pro captu suo vel meliorem fecit, vel corrupit. Quorum editiones, etsi nullum suffragii ius habentes, tamen idcirco inspiciendae sunt, ut, quid quisque correctorum Velleio vel profuerit, vel obfuerit, cognoscatur. Primus, quantum indagare potuimus, in Velleio aliquid mutare instituit Iunta, a nemine superiorum interpretum adhibitus, cuius cura Velleius accessit Iustino et Nepoti, Florentiae 1525. 8. Huic successit Michael Vascosanus, Velleium addens Appiani Alexandrini versioni Latinae, Paris. 1538. fol., cuius item nulla ratio habita est ab interpretibus Velleii. Horum coniecturas diligenter commemoravimus, sicut alii ante nos fecerant in Bonhommaeo et Gryphio, qui et ipsi nonnihil in Velleio novarunt. Sed hi omnes priscam lectionem parce et modeste tentarunt. Mox exortus est, qui tot ac tantis primae editionis salebris offensus, insigni temeritate, prope novum et a Rhenaniano diversum Velleium protruderet, ac nihil moratus corruptae lectionis vestigia, id, quod ab omnibus intelligi posset, dandum existimaret. Quae Velleii editio subiecta est Scriptoribus Historiae Augustae, ante Erasmi cura editis, et mox repetitis Basileae, apud Frobenium, a. 1546. fol. Titulus hic est: Vitae Caesarum, quarum scriptores hi, C. Suetonius Tranquillus, Aelius Spartianus etc. Annotationes D. Erasmi Rot. et Bapt. Egnatii in vitas Caes. Accesserunt in hac editione Velleii Paterculi libri II. ah innumeris denuo vendicati erroribus. Basileae apud Froben. 1646. Quem titulum per festinationem legentes Vossius et Burmannus, quod de Scriptoribus H. A. ab Erasmo castigatis dicitur, etiam ad Velleium, qui post accessit, traxerunt. Enimvero Erasmum ignoret oportet, qui talem ei recensionem tribuat. Quis enim minus coniectandi libidini indulsit, aut quis antiqua monimenta tractavit religiosius? Puteanus ad n. 25. inter Velleii corruptores nominat Heleanum quendam, mihi incognitum: quod depravavit Heleanus, sive