Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/229

E Wikisource
Haec pagina emendata est

210 Daniel Albertus Wyttenbachius.

ut magna mihi, ita prae aliorum damnis parva, immo levissima sunt. Homines ruina oppressi et exstincti centum et quinquaginta; in his duo professores, Kluitius et Luzacus; multi quidem servati, sed misere saucii ac mutili; et tamen mirabile est, non plures periisse pro multitudine aedificiorum vel collapsorum, vel diffractorum, quae est ad mille. Καὶ ταῦτα μὲν δὴ ταῦτα.

Ego vero, amantissime vir, miror, te nil de novissima vestrarum rerum commutatione scribere, atque ita nostrae calamitatis dolorem communionemque suscepisse, quasi apud vos nihil accidisset. Quod ego silentium, sive a summa humanitate, sive alio e consilio profectum, ita interpretor, vestras res bene recteque se habere. In Germania quae sint litterarum nostrarum studia, quae fiant librorum editiones, dudum est, quod ignoro. Ephemerides, licet conductae, tamen raro ad me perveniunt. Tu imprimis quid agas, vehementer scire cupio. Igitur absoluto Aeschylo Ciceronis Rhetorica edidisti? Illius novissimam tuam editionem mihi ut arcesserent, librariis mandavi. Haec nondum vidi, iisque quod ais, mittendis per mihi gratum feceris. Commentarium meum in Plutarchi Moralia ab initio ad librum de Virtutibus Mulieris perductum iam ante unum et dimidium annum Oxonienses a me acceperunt, et spero iam iamque editum iri; certum nil scio propter severius interclusum commeatum.

Ita vale, vir amicissime; clarissimos tuos collegas, Wolfium et Niemeyerum, meo nomine saluta. Ad illum hoc ipso tempore scribere instituo, sed meis de rebus breviter, quas, si tanti putabit, ex tuis litteris cognoscet. Tu mihi, nisi molestum sit, propediem respondeas, meque tui amantissimum amare perge. Scr. in suburbano Leidensi d. . . . April. 1807.

P. S. Litteras ad Wolfium v. cl. his ad te datis includere tutius duxi. Tu, ut suae illi reddantur, si curaveris, hoc reliquis tuis erga me beneficiis novum beneficium adieceris.