AlexandriMagni imperiuiuex historicorum testimoniis enarratur.2 1 1
Alexander mortuo Philippo rerum potitus est Ol. CXI. ann. I., archonte Pythodemo, non Eveneto, ut Diodorus perhibet. Primae eius bellicae expeditiones nobilitatae sunt victoriis de Triballis, Thracibus, Getis, Autariatis, Taulanteis et Agrianibus, qui ad famam de Philippi morte Macedonicum iugum excutere conabantur. Hanc primam militiam breviter narrant et universe Diodorus et Plutarchus, diligentius peculiariusque Arrianus. Quod vero prodit Iustinus, Alexandrum ex victis regibus, quorum vel ingenium vel auctoritatem timeret, secum captivos abduxisse, aliorum silentio refellitur. Sed Graeci quoque mortuo Philippo defectionem moliebantur. Quorum omnium motus Alexander Thebarum excidio compescuit. Polyaenus quidem Thebas belli dolo captas esse prodit, sed est haec eius scriptoris consuetudo, ut omnia bellica facta ad strategematum rationem velit revocare. Maior est auctoritas Ptolemaei, quem secutus refert Arrianus, Macedones Thebanorum eruptionem reppulisse simulque cum iis fugientibus in urbem pervasisse.
In numero captorum caesorumque dissentiunt auctores. Neque maior est inter eos consensus de Atheniensium ad Alexandrum legationibus pacisque cum eo conditionibus. Hoc certum est, Athenienses neque duces suos, neque oratores seu demagogos Alexandro postulanti tradidisse, sed Thebanos quoque perfugientes benigne recepisse eiusque calamitatis caussa publice luctum egisse. Alexander, Thebarum casu Graeciam satis pacatam ratus, cogitationem ab Athenarum