Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/233

E Wikisource
Haec pagina emendata est

214 Daniel Albertus Wjrttenbachius.

raptasset. Sed reliquis tacentibus quae potest esse Curtii auctoritas? Verumtamen unde nata est haec fabula? Nimirum ex Hegesiae cerebro, cuius de hac re fragmentum in exemplum ineptae orationis proposuit Dionysius Halicarnassensis in libro de structura orationis.

Tum Aegyptum occupat et, iactis Alexandriae fundamentis, ad Ammonis oraculum contendit. Inde redux Alexander contra Darium proficiscitur, qui, ut plerique omnes tradunt scriptores, cum centum myriadibus armatorum appropinquabat; neque abhorret ille numerus a veri similitudine.

Alexander, traiecto Euphrate, nequicquam adversante Mazaeo, Persici equitatus duce, venit Gaugamelam, quae erat vicus proximus urbi Arbelae, quo in loco Darius castra posuerat. Confligitur, Persae funduntur. Curtius, qui in huius pugnae enarratione argute ineptit sibique ipse repugnat, in numero tamen caesorum, quem quadraginta millium ponit, proximus est veritati; contra Macedonum numerus et ab illo et a reliquis scriptoribus ultra fidem minuitur. Ipse adeo Arrianus Persarum triginta myriades, Macedonum centum milites cum mille equis periisse ait.

Mox Babylone Susisque potitus Persepolin contendit. Duae res, quae hoc loco ab historicis nonnullis memorantur, ut falsae sunt repudiandae. Altera est ille Macedonum captivorum et a Dario mutilatorum adventus, altera ipsius Persepolis incendium.

Paullo post Darius interficitur a Besso, nono mense post pugnam Arbelensem. De eius morte Curtius magis ad commiserationem quam ad veritatem scripsisse videtur, cum aliis in rebus, tum quod eum animo finxit clementi et humano, in quo ab eo dissentit et orientalium a maioribus accepta opinio et aliorum scriptorum auctoritas.