De vita et studiis Davidis Euhnkemi. 221
disciplinae quondam a Iosepho Scaligero constitutae nunc summum praeesse virum, Tiberium Hemsterhusium. Accedebat, ut per idem tempus Lipsia Wittebergam excurreret lo. Augustus Ernestus[1]), tredecim fere annis Ruhnkenio maior, iam edito Cicerone aliisque libris famam doctrinae adeptus, isque, apud Ritterum ei conciliatus, vehementer eum hortaretur ad Graecarum studium litterarum graviter persequendum duce imprimis Hemsterhusio, huic illarum principatum, quamvis ceteroquin Gesneri amantissimus, haud dubie tribuens. Igitur Ruhnkenius incredibili Hemsterhusianae disciplinae cupiditate incensus ei se dare et Lugdunum proficisci constituit, parentes tamen antea consilii sui certiores facere eiusque efficiendi ab iis copiam facultatemque petere, quamquam, quid responsuri essent, facile augurabatur. Nam hi, ab hoc vehementer abhorrentes consilio, redire filium iubent, ut reliquum studiis destinatum tempus in patriarum una academiarum, ut lex erat, transigeret, eoque transacto munus peteret, quo vitae subsidiis prospiceret. Mittunt pecuniam viatico et negotiis ad reditum componendis, necessariam primo, deinde uberiorem, inducti a Bergero ad filii propositum nisi probandum, tamen ferendum. Filius pietati satisfactum et suum sibi potius quam parentum iudicium in re, ubi plus quam illi ipse videret, sequendum existimans, res suas cogitationesque ad profectionem in Bataviam comparat, imprimis confirmatus prudentissimis benevolentissimisque adhortationibus duum-
- ↑ ) „Ita constanter“, inquit Lindemannus, „hoc nomen scribitur a Wyttenbachio, cum scribendum sit Ernestius. Audiendus tamen Wolfius, qui Anal. litt. II. pag. 281 haec scripsit : „Ernestium semel appellavi olim, cum Tusculanas ederem , non Ernestum qua nominis forma fere utuntur Batavi. Ignorabam ego tum, quod illis fortasse innotuerat, displicuisse ipsi formam priorem, ex qua periculum esset, ne confunderetur cum professore quodam Lipsiensi paene aequali, Io. Henr. Ernestio, de quo v. Saxii Nomencl. P. V. p. 622. Nunc, cum illud periculum gloria viri sublatum est, ipse fortasse aequo animo feret morem nostrum. Frotscher.