222 Daniel Albertus Wyttenbachius.
duumvirorum Wittebergensium et Ernesti, affirmantium, nusquam ipsius doctrinae sua praemia defutura, quippe quae, nisi apud Batavos, certe apud Germanos ei parata esse, ubi sua se commendatione effecturos, ut prima quaeque cathedra ei deferretur.
Ruhnkenius Lugdunum proficiscitur comite iuvene quodam nobili ac divite, inde per alias Europae terras peregrinaturo; recto ac brevissimo tendit itinere, nulla iam diverticula captans. Habebat commendaticias litteras Ritteri ad Ruckerum, iureconsultum antecessorem, et Gerardum Meermannum, syndicum Rotterodamensem, Bergeri ad Franciscum Oudendorpium, historiarum et eloquentiae professorem; ad unum Hemsterhusium, quem unum et spectabat et cogitabat, litteras non habebat. Huius amicitiam sua ipse, nulla aliena commendatione, sola doctrinae coniunctione se sibi conciliaturum certo confidebat. Hunc, simul urbem ingressus est, relictis aliis negotiis, continuo adit, Latine alloquitur, narrat, quis et unde sit, ex Ritteri Bergerique disciplina se unice Lugdunum venisse, ut Hemsterhusiana institutione ad Graecarum scientiam litterarum proficeret, eamque redux aliquando in Germania explicaret. Hemsterhusius statim animadvertit, hunc non esse ex vulgari genere studiosum et salutatorem, agnoscit egregiam indolem et ingenii elegantiam, miratur doctrinae, quamvis in adolescente, maturitatem, sermonis Latini inusitatam bonitatem; tum vero amplexatur candorem ingenuum, qui quemvis etiam doctrinae ignarum facile caperet; gaudet, discipulum sibi venisse non tironem et rudem, sed universae iam eruditionis supellectile instructum, cui ad perfectionem non nisi ultima quasi manus et lima deesset. Igitur prima illa congressio, ut solet fieri in studiorum sensuumque similitudine, eam vim habuit, ut dubium esset, uter utrum magis cepisset.