Pagina:Eclogae latinae.djvu/242

E Wikisource
Haec pagina emendata est

De vita et studiis Davidis Ruhnkenii. 223

Nam et in Hemsterhusio multa erant, quae homines etiam indoctos ad eum suspiciendum converterent, summa in habitu, vultu, gestu, motu cum comitate gravitas, prudentis orationis, tanquam meditatae, sedatum quoddam flumen. Quo maiore admiratione Ruhnkenium affectum fuisse par est, qui ad hunc viri adspectum maximam de eius doctrina existimationem attulisset. Saepe mihi narravit, se, licet absens de Hemsterhusio summa omnia opinione praecepisset, praesentem omnia uberiora amplioraque deprehendisse; ut, cum absens admirabilem sibi virum informasset, iam praesens aliquem deum videre sibi videretur. Huic igitur similis fieri studebat, hunc dies noctesque sibi proponebat, huius ab ore pendebat, huius per sex deinceps annos scholis assiduam operam navabat, huius et tunc et postea familiares sermones et consuetudinem ita consectatus est, ut, quoad posset, ab eius latere non discederet, nec dictum monitumve e senis ore exiret, quin id exciperet ac fideli memoria reponeret. Ergo non modo eandem, quam in Hemsterhusio mirabatur, doctrinam et ipse consecutus est, sed eam praeterea sua quadam et propria ingenii suavitate auxit et exhilaravit.

CXXIV.
(Ibid. p. 21. sqq.)

Attulerat multarum doctrinarum, iuris, historiarum, antiquitatum, litterarum Graecarum et Latinarum, aliarum, haud contemnendam scientiam, inchoatam puerili institutione, mox Wittebergensi disciplina cultam et locupletatam, ut nullam non in hoc genere cathedram ornare tuerique posset. Cuius scientiae si qui vel dimidiam et multo adeo minorem partem tenent adolescentes popularem auram captantes, ut sibi placent, ut se efferunt, ut alios prae se contemnunt et professorum scholas despiciunt! At Ruhnkenium, o superbum iuvenem! non puduit tam doctum cum adolescentibus tironibus ac paene pueris condiscipulum in Hemster-