Pagina:Eclogae latinae.djvu/246

E Wikisource
Haec pagina emendata est

De vita et studiis Davidis Ruhnkenii. 227

evasit et, ut in proverbio est, canis e Nilo bibit, modo in hoc, modo in alio versus aliquot degustavit; totum ne unum quidem vel minimum perlegit; nunquam ne ad mediocrem quidem Graecae scientiam linguae pervenit. Ruhnkenius institutum iter strenue persequebatur; ad locum perveniens, in quo haereret, si bis terve lectum expedire non posset, ad eum non adhaerescebat; eum relinquebat, notabat, in aliud tempus reponebat, progrediebatur; mox ultro lux oboriebatur, vel simili in sequentibus oblato loco, vel per iteratam totius scriptoris lectionem nexu accuratius perspecto. Si qui superessent loci neutra harum rationum patefacti, de his Hemsterhusium consulebat.

Annotandi consuetudo in eo est posita, ut locum quemque memoratu dignum, item verba dictaque excerpamus, certoque ordine in adversaria referamus. Fructus eius multiplex est: primum, ut inventa ne perire sinamus, sed custodiamus, inde ea, postulante usu, facile expromamus; deinde, ut expeditior faciliorque quotidie fiat progressus, cum in promptu habemus prius animadversa, quibus revocandis eas, quae postea obveniunt, difficultates expediamus ; tum, ut similium copiam exemplorum congeramus, quibus inter se comparandis et rerum rationem et linguae usum colligamus, quae observatio inductioque una est, verissima in his rebus via naturae et ingenii humani; denique, ut sub manu ac sensim congeratur ac digeratur silva et apparatus omnis interpretationis, emendationis et omnino grammaticae criticaeque doctrinae. Ruhnkenius cum ex veteribus scriptoribus, tum ex recentioribus eorum interpretibus, criticis, grammaticis, antiquariis omnibusque omnino huius argumenti libris, quos omnes et cognoverat et perlegerat, ex his igitur verba dictionesque et quidquid ad grammaticam rationem pertineret, suis locis adscribebat, Graeca in Scapulae Lexico, Latina in Fabri Thesauro; utriusque exemplum, interiecta quibusvis paginis pura charta ligatum, in hos usus ad manum habebat. Res, quae ad historiam, antiquitates aliasve doctrinas referrentur, in com-