Pagina:Eclogae latinae.djvu/256

E Wikisource
Haec pagina emendata est

De indole et praestantia historiconlm Graecomm. 237

eiusdem temporis partem ornavit Theopompus, posteriorem Callisthenes, in libris hoc ipso nomine, Hellenica, inscriptis; utramque in magnis Graecae historiae operibus complexi sunt Ephorus et Anaximenes. Sed hi, ut in rebus operae pretium fecerint, orationis quidem Xenophonteae praestantiam non sunt assecuti, quae vel in Hellenicis, et magis etiam in ceteris scriptis, eam habet sanitatem, facilitatem, simplicem nativamque venustatem, ut una omnium maxime conveniat primis adolescentium studiis, qua veluti puri fontis integritate ac salubritate tenera et recentia ingenia imbuantur.

Tres hi, de quibus diximus, ita fuerunt aetate coniuncti, ut prior quisque proximum senior iuvenem videre potuerit; nam ab Herodoti ortu, qui incidit in Olympiadem LXXIV., annum vero ante vulgarem aeram CDLXXXIV., ad obitum Xenophontis anni numerantur CXXIV. Eorum aetate censetur historicae orationis succus quasi ac sanguis incorruptus et naturalis pulchritudo; quamquam haec fuit magis propria certorum ingeniorum ac disciplinae, quam communis totius aetatis laus. Nam, ut hoc utar, Philistus et Ctesias, aequales Xenophontis, in eiusdem laudis societatem pervenire non potuerunt. Hinc ad Polybium ducenti fere numerantur anni, quo spatio mirum est, quam multi et egregii fuerint historici, doctrinae copia et litterarum varietate triumviris illis minime postponendi, orationis sanitate magis deinceps magisque ab illis degenerantes. Quippe plerique ex rhetorum palaestris fucato potius nitore, quam viribus et sano colore prodierunt et, ut fit, vitiorum plures quam virtutum imitatores habuerunt. Ceterum fuit hoc ingenium saeculi Macedonici, sub Alexandro eiusque successoribus, ut historiae forma in peius mutaretur, materia excoleretur et amplificaretur. Neque enim veteribus se historia continuit finibus, regum populorumque rebus gestis, sed protulit se ad origines et progressus artium ac disciplinarum, atque adeo hominum in illis cum laude versatorum vitas complexa est. Tum nova quasi accessit provincia, gentium regionumque antea ignotarum cognitio. Porro grammatici adiutrices