De manualibus scriptorum veterum editionibus. 243
Eorum igitur, qui manuales, quas vocant, editiones veterum quaerunt, ordines quidem videmus diversos esse, non tamen ita diverso ipso desiderio. Imprimis multi sunt magistri scholarum et antiquarum literarum studiosi, qui pervelint modico pretio sibi parare auctores, quotquot exstant, ne, cum eo ab aliis scriptoribus aut in lectionibus publicis remittantur, ad thesaurum quendam defossum amandari sibi videantur. Saepe id cogito, apud auditores testem citans veterum aliquem illorum, qui vulgo in manibus non sunt, quam durum et molestum discendi cupidis esse debeat remitti ad libros, quos in maxima adeundi voluntate non magis adire possint, quam Cratinum aut Chrysippum aut Theopompum aliosve, qui sunt in deperditis. Volunt autem eos adire non commentariorum causa, sed ut suis ipsi oculis aut rerum, quas legerunt, argumenta in fonte inspiciant, aut, quod a magistris audierunt notatum, privatim pro sua facultate explorent. Et sane nihil studiosis fructuosius est, quam mature discere in talibus sibi credere, non ex aliena fide pendere. Hoc vero illi coguntur saepissime, praesertim in Graecis, si paucos, qui saepius ad usus scholarum editi sunt, exceperis. Etiam magis nos miseret tot bonorum et strenuorum magistrorum, qui plerumque aegerrime carent iis veterum operibus, quae usum vel maxime necessarium habent. Nam talia, sicubi adhuc in tabetna latent, aut offeruntur in auctionibus, enormi pretio cupiditatem facile avertunt. Etenim artem, quam isti exercent, nosti, Reizi, quam parum pecuniosa sit, et quam vere id hodieque locum habeat, quod olim dixit M. Seneca, parvas mercedes accipere eos, qui hermeneumata docerent. Nostra vero aetate multo magis crumenam eorum exhauriunt tot aliae res et instrumenta disciplinae, quando quidem praeter initia humanitatis in gymnasiis artem technologicam, politicam, medicam docent, et iam periculum est, ne denique et tacticam et veterinariam. Quidquid erit, utrique classi, in litteris antiquitatis vel docendis vel discendis occupatae, vix aliter consuli hac16*