Pagina:Eclogae latinae.djvu/263

E Wikisource
Haec pagina emendata est

244 Fridericus Augustus Wolfius.

parte poterit, quam curandis antiquorum scriptorum editionibus, aptis ad quotidianum usum, minimo parabilibus, nulla omnino aut brevi annotatione instructis, modo correctis ad criticam rationem, aut, si id minus liceat, ad exemplaria, quae nunc habentur optima, summo studio impressis emendatissime.

Verum praeter hos utrosque alii, ni fallor, multi reperiuntur in aliis classibus popularium, eodem affecti. desiderio. Nam, ut ne eos memorem, qui veteribus illis pro tapetibus utuntur, et editiones eorum coemunt propter externam formam et nitorem, sunt, quos, etsi aliis studiis et artibus addictos, iuvat tamen nonnunquam antiquum scriptorem evolvere, sive relaxandi animi caussa, seu ut locos passim excitatos cognoscant, seu ut in scriptis suis ipsi laudent. Neque etiam plane apud nos desunt antiquitatis amatores, qui, satis ab utraque lingua instructi, otium suum his auctoribus legendis impendant. Sed hi fere, quamvis rem gnaviter agant, tamen non tam operosae eruditionis, quam ingenii caussa legunt, parum curiosi, quid singulis locis doctus aliquis interpres adscripserit. Immo gratius horum multis erit nuda tractare veterum opera, praesertim ea, in quibus maxime ars scribendi spectatur, sicuti nudum contemplari amant Apollinem Vaticanum, nullis commentariorum velamentis obvolutum. Quodsi quando necesse habuerint ad interpretem recurrere, scient illi, ubi sitim restinguant. Sed interpres cum semel legatur a plerisque, auctores ipsi saepius repetantur, opus est editionibus ad usus commoditatem aptatis, in quibus repetita illa lectio et meditatio sine molestia institui queat. Adeo vota plerorumque, opinor, huc redeunt, ut parabilis suppetat copia scriptorum, quam diligens imprimis et nitida descriptio textuum commendet. Quodsi quid bonae animadversionis additum erit, haud dubie id homines de schola in lucro ponent; verum illud omnes curant, desiderant, urgent praeter cetera, neque ii spernent ipsi, quorum plutei maioribus editionibus abundant, quas tamen nec legentes in lectulo