De Friderico Volgango Reizio. 245
tractare, nec viarum comites circumferre possunt. Esset ergo, quod sibi multi gratularentur, seque ad studium harum litterarum nonnihil adiutos putarent, si quis nihil aliud quam scriptores Graecos Graece imprimendos curasset. Ac forsan etiam rationibus plurium conduceret omnem rem his finibus coerceri. — Itaque omnino ad emendatam descriptionem textuum omne institutum a me deductum est, idque in eo opus praecipue navabo. Quam ob rem tum quoque, ubi annotatio accedet, scriptoris verba dabimus separatim.
Cum tu, vir celeberrime, nuper per litteras mecum iacturam deleres, quam in Frid. Volg. Reizio et amici eius fecimus et omnis civitas litteraria, tum alia desiderabas in illo erepta, tum maxime ingenii ac studii acerrimi copias, quas ad scriptores a se edi coeptos erat allaturus, si longiorem ei Deus vitam concessisset. Nempe nostra caussa et communium litterarum hoc conqueri decet, non item ipsius caussa. Etsi enim ille vix tantum scripsit, quantum fertilior quispiam facile in dimidio minore aetate fundat, haudquaquam tamen fama eius ambigua est apud eos, qui doctrinam eruditorum hominum alia re quam voluminum, quae quisque protulit, numero et magnitudine metiuntur. Adeo fere de Reizio nostro valet id, quod de Persio poeta dictum est: Multum verae gloriae meruit paucis libellis. De gloria autem dici vix potest, quam in tota vita nihil laboraverit; quae prima caussa erat, cur tam raro scriberet Alteram quandam tute ipse, vir illustris, saepe es expertus in epistolarum commercio. Nimius calumniator sui omnia lentius et remissius tractabat, rebus vel minimis, quas