246 Fridericus Augustus Wolfius.
aliud agendo facimus, propriam diligentiam deberi putans; nihil admittens, in quo ullus dubitationis scrupulus residere videretur. Itaque cum legeret aliquid, aut scriberet, aut cogitaret denique, crebro de via deflectebat, libros evolvens plures etiam contigui argumenti, qui ad alia eum ex aliis traherent, ut nonnunquam viae suae prorsus oblitus in deverticulis habitaret. His accessit, quae ipsi horas a munere vacuas imprimis artabat, voluntas nimis obvia cuique et inexpugnabile studium quemlibet iuvandi consilio, praesidio, opibus, omni officiorum genere. Hanc natura insitam facilitatem, quamvis improbi ingratique certatim contenderent, ut expugnarent, neque ipse, si forte pressus, non leniter coërcendam putaret; nam videbat, si omnibus omnia dare vellet, interdum iis, quibus maxime cuperet, ne quod deberet quidem, dare se posse; natura tamen, apud illum hac una in re rationi adversans, victrix semper redibat. Ita non modo publice docebat gratis; hoc enim in academiis nostris exspectatur, non laudatur; sed facile patiebatur privatim sibi imponi, quae non essent academici doctoris, praesertim tam eximii, et qui elimandis potius quam erudiendis ingeniis idoneus esset. Non pigebat eum proposita a studiosis pericula Latinitatis manu sua refingere; epistolas, dissertationes, indices librorum, carmina scribere nomine aliorum; desudare in corrigendis speciminum typographicorum vitiis, in quod pistrinum saepe exteri non verebantur eum vocare, si quid in Lipsiensi libraria ederent, ita rati, etiam alii generi vitiorum facilem correctorem affore. Adeo occupatus in alienis sua plerumque agere non poterat. Neque tamen unquam hanc immodicae facilitatis suae sortem querebatur, nisi forte inter amicos et coactus; nedum ut quidquam de tali re palam iactarit. Nunquam, mihi crede, animam terra tulit candidiorem, nunquam minus cupidam aut minus prudentem sibi.
At nolebam nunc laudatissimi viri laudes persequi, nec mores describere; neutro apud te est opus, Villoisoni, qui eum noras et mirifice amabas; ut alii autem tantae