Pagina:Eclogae latinae.djvu/266

E Wikisource
Haec pagina emendata est

De Friderico Volgango Reizio. 247

virtutis imaginem intueantur, efficiet is, e quo descriptam eius vitam exspectamus. Volebam ego tantum significare, quo tandem pacto tam industrius homo ac laboriosus, anno aetatis quinquagesimo septimo vita cedens tam pauca nobis perfecta reliquerit. Nam Herodoti, cuius priorem partem textus iam a. 1778. profligarat, sperans tum, quod viae confectum esset et quod restaret, comparandum non esse, Herodoti, inquam, nec alteram partem aptavit ad editionem, nec Latinae translationis ne litteram quidem neque animadversiones et reliqua in operis titulo promissa elaboravit. Reperta quidem sunt in adversariis eius nonnulla, quae eo pertineant, sed leviter, ut fit, commentata inter ipsam lectionem, et de rebus chronologicis plura quam de criticis aut grammaticis. Servantur haec una cum Porti Lexico Ionico passim in schedis intertextis correcto auctoque eius usibus, si quis ei in edendo historico succedere voluerit. Quamquam multa horum interim occupata sunt a Larchero nostro, viro eruditissimo, cuius chronologicae rationes crebro ad amussim congruunt cum Reizianis. Sed ut ille vixisset multo longius, non puto futurum fuisse, ut unquam ad laborem Herodoteum rediret, quem septem amplius annos intermiserat. Nam valetudo infirmior et auctae occupationes iam eum non sinebant longas spes et consilia inire. Quaerebat pensa breviora unique conspectui patentia, quae requiem potius labori quam laborem promittere viderentur. Sic delapsus ad Aristotelis Artem Poeticam in hoc libello otium quattuor annorum consumpsit emendando, vertendo, interpretando. Et emendationis quidem fructus publice constitit prodita accuratissima contextus recensione; sed versionem, quod unum de suo subiungere volebat, non absolvit. Quam vero partem reliquit, etsi in liturario, ea tam Latina est simulque tam fida tamque rigide servans stilum Aristoteleum, ut ipsum philosophum, si Latine scripsisset, haud aliter scribere potuisse fatearis. Versionem hanc et multorum locorum explicationes, quas praelectionum caussa in editionis manualis margines et in singulares quasdam chartas coniecerat.