Pagina:Eclogae latinae.djvu/272

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Censura Herodiani. 253

describendo et iudicando. Titulus ei in plerisque codicibus hicce praescribitur: Ἡρωδιανοῦ τῆς μετὰ Μάρκον βασιλείας ἱστοριῶν βιβλία ὀκτώ. Duae editiones omittunt vocabulum ἱστοριῶν, quod tamen auctoris manu additum censeo; minus id praestare ausim de verbis τῆς μετὰ Μ. βασιλείας. Opus in octo libros divisum ab ipso esse, et exordia et clausulae librorum fidem faciunt. Atque omnino cum antiquiorum florente Graecia scriptorum opera fere non ab ipsis, sed a criticis demum et litteratoribus in partes dissecta videantur, posteriores minime est dubium quin id in longioribus scriptis suis ipsi fecerint.

Orditur Herodianus, rebus Marci praetermissis tanquam occupata materia, a principis philosophi fine, pertextaque historia successorum, Commodi, Pertinacis, Didii Iuliani, Severi eiusque aemulorum, tum filiorum, Caracallae et Getae, tum Macrini, Elagabali, Alexandri, Maximini, duorum Gordianorum, Pupieni et Balbini, in Gordiani denique tertii initiis filum abrumpit. Quorum omnium si tempora accurate numeres, liber, annos 59 complectitur, inde ab ineunte a. C. 180. usque ad medium a. 238. deductus. Hoc tam brevi orbe annorum tanta inclusa est copia et varietas rerum et eventuum, tot vicissitudines factae sunt imperii sub multis sceleratissimis, paucis bonis principibus, et qui, uno excepto Severo, omnes violentam mortem oppetierunt, ut eorum vel incondite scripta historia non possit non tenere animos legentium. Namque quieta contemplatio alienorum malorum magnorumque casuum, praesertim generosi populi, eandem delectationem habet, quam scenae tragicae miracula. Quamquam hic potius comicotragoedia quaedam agitur, omnes nervos animi simul intendens, modo metum movens, modo admirationem, modo odium et horrorem; nec a foedo spectaculo ludus abest et iocus. Praedicabant etiam duobus abhinc saeculis, ab Herodiano speculum proponi etiamnunc regnorum et aularum; id quod in illis turbis populorum et rerum publicarum et depravatissimis moribus nobilium quodam iure dici poterat. Hodie morum et institutorum mutatio,