264 Fridericus Augustus Wolfius.
lux religionis atque omnis doctrinae latius diffusa, etiam imbecillitas ipsa et languor saeculi obstant, quo minus in istos morbos, partim valentiores quam pro natura nostra, implicemur; iam mutati morbi medicinam mutatam postulant. Ne rideant igitur aulici detritum speculum, concedamus hunc scriptorem iis, qui honestam voluptatem ex cognitione rerum, vel praestantissimae linguae usum quaerunt. His, in prima praesertim aetate, vix ullus Graecorum scriptorum ex leviore classe tradi potest, propter facilitatem sermonis et admirabilitatem historiae iucundior, et ad proficiendum utilior.
Iam etsi hoc ex animi sententia dico et expertus, difficile tamen video esse de virtutibus Herodiani dicere; nam et paucas habet et mediocres, eminentem nullam. Non profecto cupide aut gloriose de nostris ingeniis iudicare videatur, qui eorum quemvis, qui nunc praeclari historici numerantur, in simili materia tum rebus acriter explorandis, tum scribendi arte et omni virtute felicius elaboraturum contendat; nec quisquam adeo inepte fautor fuerit veterum, quin vel infimo istorum, qui nuper Friderici nostri gesta conscribillarunt, eundem locum assignet, quem Capitolino, Trebellio, Eutropio. Nemo ergo in Herodiano Thucydidem quendam vel Polybium vel Tacitum aliumve meliore aetate dignum quaerat; neve editoribus temere credamus, quibus, in quocunque scriptore cummaxime versantur, is longe est optimus ac perfectissimus, is πραγματικοῦ et reliquis titulis mactatur, in caelum effertur. Atqui tulit hoc illorum temporum fortuna, ut male gestae res plerumque male scriberentur, et huic quoque generi studiorum ornando decora ingenia deessent. Maxime vero post Antoninos in orbe Romano omnis litterarum atque eloquentiae flos exaruit, imperii languorem imitantibus artibus, ita tamen, ut in Graecorum animis insita vis et vigor paullo lentius tabesceret. In illa gente adhuc existunt excellentes aliquot philosophi, rhetores, grammatici et variarum studiosi litterarum, promi rerum utilium ex antiquorum libris collectarum, sed pro-