Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/274

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Censura Herodiani. 255

babilis poëta nullus, nullus orator, nullus historicus. Sin autem in saeculo vitiorum ab omnibus partibus feracissimo ipsa vacuitas a gravioribus peccatis sibi nomen virtutis vindicat, non deest in Herodiano, quod laudem mereatur. Quales sub M. Aurelio fuerint vulgo rerum gestarum scriptores Graeci, cum eorum scripta perierint, ex celebri libello Luciani de scribenda historia intelligi licet. Cui censurae acutissimi iudicis si non tam rudes artifices occasionem et materiam dedissent, non dubito, quin ipse etiam multo subtilius de ea re scripturus atque interiora artis mysteria aperturus fuisset. At vero vitiorum, quae ab illo tam acerbe notantur, omnium prope immunem Herodianum reperimus. Non putido isto et affectato stilo utitur, quo tum plerique virtutes veneresque antiquorum et poeticae et prosae eloquentiae praestantium auctorum venabantur, quid quamque formam orationis, quid locum, quid personam deceret, turpiter ignorantes. Abest a molesta aemulatione elegantiarum Atticarum, in qua doctissimus aequalium quisque sibi maxime placebat, ut verba et formulas loquendi auctoritate Atticorum non munitas tanquam scopulos vitarent, si quid autem πίνον quendam vetustatis oleret, id scriptis suis sedulo inferrent similiter atque hi, qui in Italia ante haec tria saecula Latine scribendi facultatem in usu cascorum verborum ponebant, nativum colorem antiquitatis et succum non curabant. Placuit Herodiano communis dialectus linguae Graecae, quo nomine grammatici appellant, quidquid non est peculiare et proprium Atticorum ; unde verba adhibet a Phrynicho et aliis Atticistis improbata. Huc Photii auctoritas pertinet, qui usum eum ait esse vocabulis castis et quasi temperatis, neque nimium Atticis, quibus gratia orationis quotidianae et communis contaminetur. Ex eoque liber magnam habet facilitatem intelligendi, subinde modo turbatam compage minus apta longiorum periodorum et debili commissura membrorum, voculis δὲ et τε nexorum; quarum vocularum nullum scriptorem vidi amantiorem. Ad haec aliquoties formulis