Pagina:Eclogae latinae.djvu/67

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

48 Marcus Antonius Muretus.

XXXI.
M. Antonius Muretus S. D. Cornelio Valerio.
(Opp. T. II. Epp. I, 49.)

Redit ad te Lipsius tuus, et redit magno meo dolore. Ita enim me devinxit sibi praestantia ingenii et doctrinae, integritate morum, suavitate sermonis ac consuetudinis suae, ut eo discedente a memet ipso mihi aveUi viderer. Felicem te, Comeli, cuius ex disciplina adolescens tam rari exempli prodiit. Equidem antea et magni faciebam te ex scriptis tuis, et amabam pro iudicio, quod amantissime de emendatis a me Terentii fabulis feceras. Nunc vero, mihi crede, tanta accessio propter Lipsium facta est et ad opiniynem de te et ad amorem erga te meum, nihil ut magis cupiam, quam occasionem mihi aliquam dari declarandi tibi re et factis, quanti apud me sis. Cuius rei si libebit periculum facere, quaeso te, si qui huc venient, quos tu ames, prae- cipueque qui habeant aliquid simile Lipsii, ut eos mihi potissimum commendandos putes. Nam eadem opera et ego mihi videbor abs te beneficium accipere et conabor efficere, ut ipsi quoque eo nomine aliquid se tibi aliquando debere fateantur. Vale. Romae. III. Non. April. MDLXX.

XXXII.
M. Antonius Muretus Hugoni Blotio, Bibliothecae Imperatoriae praefecto, V. C. S. D.
(Opp. T. II. Auctar. ep. 28.)

Binas tantum a te litteras accepi, Bloti, vir eruditissime, quas utrasque attulit Matthaeus Stufius. Ceteras ad me perlatas non esse scito. Earum, quas accepi, priores nihil fere continebant praeter accuratam commendationem