timans illâ rēgem vehi, se pro commūni salute devōvit: per medios hostes ad belluam properāvit, sub illius ventrem subiit, repetitis ictibus confossam occīdit, et belluæ labentis pondere oppressus ipse occubuit.
Demetrius, occupāto Syriæ regno, adversùs Judæos Nicanǒrem mīsit. Hic impius, extensâ in templum dexterâ, aūsus est mināri se Dei ædem solo æquatūrum.
Jūdas et milites ējus, quamquam paūci erant, cum illo conflixērunt, manu quidem pugnantes, sed Dominum animo orantes.
Regium exercitum ad interneciōnem cecidērunt. Nicanor ipse inter hostium cadavera repertus est, cujus caput avulsum Judas Hierosolymam ferri jussit, manumque nefariam templo affixam suspendi.
Mox secūtum est alterum prælium cum Bacchīde uno ex Demetrii præfectis: quod quidem prælium fuit Judæis funestum: nam illi, amissâ quam in Deum habuerant fiduciâ, animo concidērunt, et alii aliò dilapsi sunt.
Judas cum octingentis tantùm hominibus impetum hostium sustinuit; imò oppositam sibi aciet partem fudit; sed multitudine hostium circum-