Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/12

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
Epitome
HISTORIÆ SACRÆ.
1. God creates the world in six days: in the year 4004 before Jesus Christ.

Deus creāvit colum et terram intrà sex dies.

Primo die fēcit lucem. Secundo die fécit firmamentum, quod vocāvit cœlum.

Tertio die coegit aquas in unum locum et eduxit è terrà plantas et arbores.

Quarto die fecit solem et lūnam, et stellas.

Quinto die aves quæ volitant in aere, et pisces qui natant in aquis.

Sexto die fecit omnia animantia, postremò hominem; et quievit die septimo.

2. God makes the body of Adam of the clay of the Earth.

Deus finxit corpus hominis è līmo terræ: dedit illi animam viventem; fēcit illud ad similitudinem suam, et nominavit illum Adāmum.

Deindè immisit sopōrem in Adāmum, et detraxit unam è costis eius dormientis.