Infesta tibi erit terra, quæ bibit sanguinem Abēlis: quùm colueris eam longo et dūro labore, nullos feret fructus: eris vagus in orbe terrārum.
Caīnus, despērans veniam, fūgit.
Postquam numerus hominum crēvit, omnia vitia invaluēre. Quāre offensus Deus statuit perdere hominum genus diluvio.
Attamen pepercit Noēmo et liberis ējus, quia colēbant virtūtem.
Noēmus admonitus à Deo exstruxit ingentem arcam in modum nāvis: linīvit eam bitumine, et in eam induxit par ūnum omnium avium et animantium.
Postquam Noēmus ipse ingressus est arcam cum conjuge, tribus filiis et totidem nuribus, aquæ maris et omnium fontium erupērunt.
Simul pluvia ingens cecidit per quadraginta dies et totidem noctes.
Aqua operuit universam terram, ità ut superāret quindecim cubitis altissimos montes.
Omnia absumpta sunt diluvio: arca aūtem sublevāta aquis fluitābat in alto.