Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/18

E Wikisource
Haec pagina emendata est
11

Sēmus incoluit Asiam, Chāmus Africam Japhētus Eurōpam.

Pœna diluvii non deterruit homines à vitiis, sed brevi facti sunt pejōres quàm priùs.

Oblīti sunt Dei creatōris: adorābant sōlem, et lūnam; non verebantur parentes; dicēbant mendacium: faciēbant fraudem, furtum, homicīdium: ūno verbo, se contaminābant omnibus flagitiis.

16. Call of Abraham, in the year 1921, before J. C.

Quīdam tamen sancti viri coluērunt vēram religiōnem et virtūtem, inter quos fuit Abrāhamus è genere Sēmi.

Deus fēcit fœdus cum illo his verbis: Exi è domo paternâ, desere patriam, et pete regiōnem quam datūrus sum posteris tuis: augēbo te prōle numerōsâ; eris pater multārum gentium, ac per te omnes orbis natiōnes ērunt bonis cumulātæ. Aspice cœlum: dinumera stellas, si potes, tua progenies eas æquābit numero.

17. Isaac born.

Abrahāmus jam senuerat, et Sāra ējus uxor erat sterilis.

Quibus tamen Deus promīsit filium ex eis nasciturum.

Habēbis, inquit, filium ex Sārâ conjuge tuâ.

Quod audiens Sāra rīsit nec statim adhibuit