Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est
15


24. The consent of Rebecca.

Continuò Eliezer exposuit parentibus Rebeccæ caūsam itineris suscepti, rogāvitque ut annuerent postulatiōni suæ.

Qui respondērunt: Ità voluntas Dei fert; nec possumus Deo obsistere. En Rebecca, proficiscātur tēcum, nuptūra Isaāco.

Tùm Eliezer deprompsit vāsa aurea et argentea, vestesque pretiōsas, quas dedit Rebeccæ; obtulit etiam munera mātri ējus et frātri et iniērunt convīvium.

25. Rebecca departs.

Postridiè Eliezer surgens mānè, dixit parentibus Rebeccæ: Herus meus me expectat; dimittite me ut redeam ad illum.

Qui respondērunt: Vocēmus puellam et percontēmur ejus sententiam.

Quùm Rebecca venisset, sciscitāti sunt an vellet discedere cum homine? Volo, inquit illa.

Dimisērunt ergò Rebeccam et nutrīcem illius, precantes ei omnia prospera.

26. Marriage of Isaac; in the year 1856 before J. C.

Isaācus fortè tunc deambulābat rūre, vīdit ca-