Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/31

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Josephus ergò administrabat rem familiārem Putipharis, omnia fiebant ad nutum ejus, nec Putiphar ullius negotii curam gerēbat.

45. Joseph accused by Potiphar's wife, is cast into prison.

Josephus erat insigni et pulchrâ facie: uxor Putipharis eum pelliciebat ad flagitium.

Josephus autem nolēbat assentiri improbe mulieri.

Quadam die mulier apprehendit ōram pallis ējus, at Josephas reliquit pallium in manibus ējus, et fugit.

Mulier irāta inclamavit servos, et Josephum accusavit apud virum, qui nimiùm credulus conjecit Josephum in carcerem.

46. The Dreams of two of Pharaoh's officers.

Erant in eodem carcere duo ministri Regis Pharaonis; alter præerat pincernis, alter pistoribus.

Utrique obvenit divinitùs somnium eâdem nocte.

Ad quos quùm venisset Josephus manè, et animadvertisset eos tristiores solitò interrogavit quaenam esset moestitiæ causa?

Qui responderunt: Obvenit nobis somnium, nec quisquam est qui illud nobis interpretetur.

Nonne, inquit Josephus, Dei solius est prænoscere res futuras? narrate mihi somnia vestra.