Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/32

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
47. Joseph explains the chief cupbearer's dream.

Tum prior sic exposuit Josepho somnium suum: Vidi in quiéte vitem in qua erant tres palmites: ca paulatim protulit gemmas; deindè flores eruperunt, ac deniquè una maturescebant.

Ego exprimébam uvas in scyphum Pharaonis, eique porrigebam.

Esto bono animo, inquit Josephus; post tres dies Pharao te restituet in gradum pristinum: te rogo ut memineris mei.

48. He explains the chief butler's dream.

Alter quoque narravit somnium suum Josepho: Gestabam in capite tria canistra in quibus erant cibi quos pistores solent conficere.

Ecce autem aves circumvolitabant, et cibos illos tomedebant. Cui Josephus: Hæc est interpretatio istius somnii tria canistra sunt tres dies, quibus lapsis, Pharao te feriet securi, et affiget ad palum, ubi aves pascentur carne tua.

49. The accomplishment of the two dreams.

Die tertio, qui dies natalis Pharaonis erat, splendidum convivium paratum fuit.

Tunc rex meminit ministrōrum suorum, qui, erant in carcere.

Restituit præfecto pincernarum mūnus suum