Successit in locum Mōsis Josue, quem ipse prius designaverat.
Ut Hebræi in terram promissam introducerentur, Jordānis erat trajiciendus; nec erat iis navium copia, nec vadum præbebat amnis tunc plēno alveo fluens.
Deus venit eis auxilio: Josue jussit præferri arcam fœderis, et populum sequi.
Appropinquante arca, aquæ, quæ supernè defluebant, steterunt instar muri: quæ autem infrà, descendérunt et alveum siccum reliquerunt.
Hebræi incedebant per arentem alveum, dōnec ripam oppositam attingerent.
Tum reversæ sunt aquæ in locum pristinum.
Josue verò duodecim lapides è medio amne sublātos erexit, ut essent perenne rei monumentum.
Dixit Hebræis: Si quandò vos interrogaverini filii vestri quorsum spectat ista lapidum congeries? respondebitis; Sicco pede trajecimus Jordanem istum; idcirco positi sunt lapides ad sempiternam facti memoriam, ut discant quanta sit Dei potentia