Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/54

E Wikisource
Haec pagina emendata est
47
95. The walls of Jericho fall down of themselves.

Erat in his locis urbs validissimis mūris ac turribus munita, nomine Jericho, quæ nec expugnāri, nec obsidēri facilè poterat.

Josue divino auxilio frētus, non armis aut viribus, urbem aggressus est.

Arcam circumferri jussit circa mūros, sacerdōtesque antecedere, et tubâ canere.

Quùm arca septies circumlata fuisset, mūri et turres illicò corruērunt.

Urbs capta et direpta est.

96. Joshua stops the sun.

Rēges Chanaan, conjunctis viribus, progressi sunt adversùs Hebræos.

At Deus dixit Josue: Ne timeas eos; tua erit victoria.

Josue igitur magno impetu illos adortus est; qui subitâ formidine correpti fugērunt.

Tunc in eos cecidit grando lapidea, et multos interfecit.

Quùm autem dies in vesperum inclināret, re nondum confectâ, Josue jussit sōlem consistere, et vērò stetit sol, et diem produxit, dōnec delētus fuisset hostium exercitus.