Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/72

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Quarè egressus cuin suis qui in officio manēbant, conscendit montem Olivarum flens, nudis pedibus et operto capite.

131. The admirable patience of David.

Fugienti occurrit vir quidam è genere, Saulis nomine Semei, qui coepit Davidem ejusque comi tes maledictis et lapidibus appetere.

Quod illi indignè ferentes volebant ulcisci injuriam, et maledici conviciatōris caput amputare.

At David eos cohibuit: Sinite, inquit, istum mihi maledicere: forsitan Deus his qua patior malis placutus meî miserebitur, et rem afflictam restituet.

Incredibilem regis patientiam admirāti comites dicto ægrè paruerunt.

132. David assembles an army against Absalom.

Absalon, profecto patre, ingressus est Hierosolymam, ibique aliquandiù moratus est; quæ res saluti fuit Davidi: nam interim David collēgit copias, sēque ad bellum comparavit.

Jam aderat Absalon cum exercitu, et prælium mox erat committendum: suasērunt régi sui comites ut ne interesset certamini.

Quapropter David Joābum suis copiis præfecit, sêque in urbem vicīnam contulit. Abiens autem