Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/73

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

præcepit Joabo cæterisque ducibus, ut Absalom parcerent, sibique filium incolumem servārent.

133. Absalom is vanquished. and remains suspended to a tree by his hair.

Acriter pugnatum est utrinque sed, Deo favente, victoria penès Davidem fuit. Terga verterunt Absalonis milites, è quibus viginti duo millia ceciderunt.

Absalon fugiens mūlo insidebat, erat autem promisso et denso capillo; dùm præcipiti cursu fertur subter densam quercum, coma ējus implicāta est rāmis, et ipse suspensus adhæsit, mūlo interim prætereunte, et cursumn pergente.

134. Absalom's death.

Vidit quidam pendentem Absalōnem, nec ausua est illi manus violentas inferre, sed nunciavit Joabo, qui eum increpans: Debueras, inquit, juvenem impium confodere.

Atqui, respondit ille, me præsente, rex præcēpil tibi, ut filio suo parceres.

Ego verò non parcam, ait Joabus; et station sumpat tres lanceas, quas in pectus Absalonis defixit.

Quum Absalon adhuc palpitaret hærens in quercu, armigeri Joabi repetitis ictibus confossum interemerunt.