COPIAE COMPENDIUM. 99
ad translationes, similitudines et exempla fugiendum est.
Accepi literas tuas, quae mellitae fuerunt. Nihil nisi merae deliciae tua mihi scripta videntur. Mera voluptas sunt tuae literae. Et huiusmodi plurima. Sed cavendum, ne obsoletis aut durioribus translationibus utamur, quale est illud:
Iupiter hybernas cana nive conspuit Alpes.
Et quale est illud: Coena tuorum scriptorum me suavissimis epulis refecit.[1]
Tua scripta omni vel ambrosia, vel nectare suaviora fuere. Literae tuae quovis melle mihi fuere dulciores. Epistola humanitatis tuae et siliquam omnem, et mel Atticum, et saccharum omne, nectar ambrosiamque deorum longe superavit. Hic quicquid dulcedine nobilitatum est, in medium adduci potest.
Nunquam adducar, ut credam, Hero Leandri sui literas aut maiore voluptate, aut pluribus osculis accepisse, quam tuas accepi. Vix crediderim, aut Scipionem eversa Carthagine, aut Paulum Aemilium capto Perseo magnificentiorem egisse triumphum, quam ego, simul ac suavissima tua scripta tuus mihi tabellarius reddidit. Huiusmodi tum ex fabulis, tum ex historiis infinita possunt inveniri. E physica vero sumuntur rerum similitudines, quarum quamplurimarum naturas memoriter tenere necesse est. Nunc si libet, in alia sententia tentemus.
Semper, dum vivam , tui meminero. Quoad vi-
- ↑ Utrumque apud Furium, de quo Gellius 1. 18. c. 12. et Hor. Serm. II. 5.