Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/155

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

130 CONVIVIUM RELIGIOSUM.

moreum est, velut altaria, columnae, tumbae. Quorsum autem attinebat tantum pecuniarum effundere, ut pauci monachi solitarii canerent in templo marmoreo? quibus ipsis templum hoc oneri est, non usui, quod frequenter infestentur ab hospitibus, qui non ob aliud eo se conferunt, nisi ut spectent templum illud marmoreum. Atque illic cognovi, quod stultius est, illis legata in singulos annos tria millia ducatorum in structuram monasterii. Et sunt, qui putent esse nefas, eam pecuniam in pios usus avertere praeter mentem testatoris: maluntque demoliri, quod instaurent, quam non aedificare. Haec quoniam insignia sunt, visum est commemorare: quamquam sunt passim in templis nostris exempla permulta similia. Haec mihi videtur ambitio, non eleemosyna. Divites ambiunt sibi monumentum in templis, in quibus olim nec divis locus erat. Curant se sculpendos ac pingendos, additis etiam nominibus, ac beneficii titulo: atque hisce rebus bonam templi partem occupant, olim opinor postulaturi, ut ipsorum cadavera in ipsis reponantur altaribus. Dicet aliquis; an horum munificentiam existimas reiiciendam? Nequaquam, si templo Dei dignum sit, quod offerunt. Sed ego si sacerdos aut episcopus essem, hortarer crassos illos aulicos, aut negotiatores, ut, si vellent sua peccata redimere apud Deum, ista clanculum effunderent in subsidium eorum, qui vere pauperes sunt. Isti putant perire pecuniam, quae sic frustulatim et clanculum in praesentem egestatem tenuium sublevandam dissipatur, cuius nullum exstet apud posteros monumentum. Ego puto nullam melius collocari ea, quam ipse Christus sibi vult imputari certissimus debitor.

ti. An non putas recte collocari, quod datur monasteriis?
eu. Et his darem nonnihil, si dives essem, sed darem ad necessitatem, non ad luxum: tum his, inter quos sen-