Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/156

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

CONVIVIUM RELIGIOSUM. 131

tirem vigere studium verae religionis.

ti. Multi iudicant non admodum belle collocari, quod datur istis mendicis publicis.
eu. Et istis nonnihil dandum est aliquando, sed cum delectu. At mihi consultum videatur, si singulae civitates suos alerent, nec ferrentur errones huc et illuc circumcursitantes, praesertim validi, quibus opus suppeditandum sentio potius, quam pecuniam.
ti. Quibus igitur potissimum dandum censes, quantum, et quatenus?
eu. Hoc mihi ad unguem describere difficillimum sit. Primum animum adesse oportet, qui cupiat omnibus subvenire. Deinde pro mea tenuitate, quod possum, impertio, quoties sese offert occasio: praesertim his, quorum et paupertas et integritas mihi nota est: hortor et alios ad beneficentiam, si me defecerint facultates.
ti. Sed permittisne nobis hic in tuo regno libere loqui?
eu. Imo liberius quam si domi vestrae sitis.
ti. Non probas in templis sumptus immodicos; et has aedes multo minoris aedificare poteras.
eu. Equidem arbitror, has intra mundiciem consistere, aut, si mavis, elegantiam: certe absunt a luxu, ni fallor. Aedificant magnificentius, qui mendicato vivunt. Et tamen hi ipsi horti mei qualesquales sunt, vectigal pendunt egenis: et quotidie sumptibus aliquid detraho, in me meosque frugalior, quo possim esse in pauperes munificentior.
ti. Si istum animum obtinerent omnes, permulti melius haberent, quos nunc egestas gravat indignos: et ex adverso multi minus essent obesi, digni quos egestas doceat sobrietatem ac modestiam.
eu. Fortasse sic res habet. Sed vultisne, ut haec insipida bellaria re quapiam suavi condiamus?
ti. Plus satis est deliciarum.
eu. At ego hinc depromam, quod ne saturi quidem fastidiatis.
ti. Quid est?
eu. Codex est Evangeliorum, ut, quod lautissimum habeo, vobis depromam in fine convivii. Recita, puer, ab eo loco, ubi proxi-