Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/157

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

132 CONVIVIUM RELIGIOSUM.

me destitisti.

puer: Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammonae. Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae, quid manducetis, neque corpori quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?
eu. Redde codicem. In hoc loco mihi Iesus Christus videtur bis idem dixisse. Etenim pro eo quod prius dixit, odio habebit, mox ponit, contemntet: et pro eo quod prius posuerat, diliget, mox vertit, sustinebit: commutatis personis existit eadem sententia.
ti. Non satis assequor quid velis.
eu. Demonstremus igitur ratione mathematica, si videtur. In priore parte pro uno pone A, pro altero B: rursus in posteriore pro uno pone B, pro altero A, verso ordine. Aut enim A odio habebit, et B diliget: aut B sustinebit et A contemnet. Nonne hic palam est, A bis odio haberi, et B bis diligi?
ti. Perspicuum est.
eu. Atqui haec coniunctio, aut, praesertim repetita, habet emphasim sententiae contrariae, aut certe diversae. Alioqui nonne absurde diceretur, Aut Petrus me vincet, et ego cedam, aut ego cedam, et Petrus me vincet.
ti. Lepidum, ita me Deus amet, sophisma.
eu. At tum demum mihi videbitur lepidum, si hoc ex vobis didicero.
Theophilus. Animus somniat ac parturit mihi nescio quid: si iubetis, quicquid est, proferam in medium, vos eritis vel oniropoli, vel obstetrices.
eu. Quamquam vulgo mali ominis habetur somniorum meminisse in convivio, et parum sit verecundum, coram tot viris foetum eniti, tamen nos istud somnium, sive mavis partum animi tui, libenter excipiemus.
Theophilus. Mihi videtur in hoc sermone res commutari potius, quam persona. Et hanc vocem, unum et unum, non referri ad A et B, sed utraque pars refertur ad utrumlibet, ut, utrumcunque