Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/164

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

CONVIVIUM RELIGIOSUM. 139

et huic adhaeret sacellum.

ti. Locus numine dignus.
eu. Nunc adeamus illa tria ambulacra, quae imminent iis, quae vidistis ad hortum domesticum spectantia. In his superioribus utroque prospectus est, sed per fenestras, quae possunt occludi, praesertim in his parietibus, qui non spectant hortum interiorem, quo domus sit tutior. Hic ad laevam, quia plus est lucis, et paries raris fenestris interruptus, ordine depicta est tota vita Iesu ex narratione quatuor Evangelistarum, usque ad missum Spiritum sanctum, et primam praedicationem Apostolorum ex Actis. Additae sunt et locis notae, ut agnoscat spectator, iuxta quod stagnum, aut in quo monte res gesta sit. Additi sunt tituli, paucis verbis subnotantes totum argumentum: velut illud, quod dicitur a Iesu, Volo, mundare. Ex adverso respondent figurae et vaticinia Veteris Testamenti, praesertim e Prophetis et Psalmis, qui nihil aliud habent, quam Christi vitam, et Apostolorum, aliter narratam. Hic nonnunquam obambulo mecum fabulans, et animo contemplans illud ineffabile consilium Dei, quo per filium suum restituere voluit genus humanum. Nonnunquam adest uxor comes, aut amicus quispiam, qui rebus piis delectetur.
ti. In hac domo cui posset obrepere taedium?
eu. Nulli, qui didicerit secum vivere. In summa ora picturae, velut extra ordinem, addita sunt capita Pontificum Romanorum cum suis titulis. Ex adverso capita Caesarum, ob memoriam historiae. In utroque cornu prominet pensile cubiculum, ubi liceat interquiescere, et unde spectare licet pomarium, et aviculas nostras. Hic in extremo angulo prati videtis aliud aedificiolum, ubi coenamus nonnunquam aestivis mensibus et ubi curatur, si quem forte e familiaribus corripuerit morbus ob contagium formidabilis.
ti. Quidam negant huiusmodi morbos esse vitandos.
th. Cur ergo