Haec pagina emendata et bis lecta est
140 CONVIVIUM RELIGIOSUM.
vitant foveam, aut venenum? An hoc minus timent, quia non vident? Nec basilisci venenum videtur, quod afflat oculis. Ubi res poscat, non dubitem pro necessariis venire in vitae discrimen. Sine causa subire vitae periculum, temeritas est: alios in vitae periculum adducere, crudelitas. Sunt et alia quaedam non iniucunda spectatu: ea mandabo uxori, ut ostendat. Manete hic vel totum triduum, et hanc domum putate esse vestram. Pascite oculos, pascite animus. Nam me negotia quaedam alio vocant. Est equitandum in pagos aliquot vicinos.
- ti. Ob rem pecuniariam?
- eu. Ego tales amicos non relinquerem pecuniae gratia.
- ti. Fortassis venatio parata est alicubi.
- eu. Plane venatio est: sed aliud venor, quam apros aut cervos.
- ti. Quid igitur?
- eu. Dicam. In uno pago decumbit amicus quidam non sine pericolo vitae. Nam corpori metuit medicus, ego magis metuo animae illius; siquidem mihi videtur parum recte compositus ad emigrandum, sicut dignum est Christiano. Huic adero meis hortatibus, ut, sive moriatur, sive revalescat, bono ipsius fiat. In altero dissidium acre natum est inter duos, non malos quidem illos, sed tamen pervicacis ingenii viros. Quod si exasperetur, vereor ne plures secum trahat in consortium simultatis. Adnitar totis viribus, ut hos redigam in gratiam. Nam utrique sum veteri necessitudine iunctus. Haec sunt quae venor. Quod si venatio successerit ex animi sententia, simul hic celebrabimus ἐπινίκια.
- ti. Pia venatio. Precamur, ut tibi pro Delia Christus aspiret.
- eu. Hanc praedam ego malim, quam obvenire mihi haereditate bis mille ducatos.
- ti. Mox rediturus?
- eu. Non nisi tentatis omnibus: quare certum tempus non possum praescribere. Vos interim meis perinde ac vestris fruamini, et valete.
- ti. Dominus Iesus te feliciter deducat ac reducat.