Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/166

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

APOTHEOSIS CAPNIONIS. 141

APOTHEOSIS CAPNIONIS.
De incomparabili heroë Ioanne Reuchlino in divorum numerum relato.
Pompilius, Brassicanus.
po. Unde nobis petasatus?
br. E Tubinga.
po. Nihilne istic rei novae?
br. Equidem demiror, usque adeo mortales omnes teneri siti quadam rerum novarum. At ego Lovanii Camelum quendam audivi concionantem fugiendum quicquid esset novum.
po. Vocem camelo dignam. Dignus erat homo, si tamen homo fuit, qui nunquam mutet veteres calceos, aut putre subligar, semper vescatur putribus ovis, nec aliud bibat quam vappam.
br. At idem, ne sis inscius, non usque adeo delectatur rebus veteribus, ut malit ius pridianum quam recens.
po. Sed omisso camelo, dic, si quid adfers novi.
br. Adfero quidem, sed, ut ille aiebat, malum.
po. Atqui isthuc ipsum olim erit vetus. Ita fieri necesse est, ut, si omnia vetera sint bona, omnia nova mala, quaecunque nunc bona sunt, fuerint olim mala, et quae nunc sunt mala, sint olim futura bona.
br. Ita videtur iuxta decretum Cameli. Imo consequitur, ut qui olim adolescens fuit malus fatuus, quia recens, idem nunc sit bonus fatuus, quia senuit.
po. Sed age, prome quidquid est.
br. Egregius ille trilinguis eruditionis phoenix, Ioannes Reuchlinus, vita defunctus est.
po. Rem certam narras?
br. Certiorem quam vellem.
po. Sed quid isthuc mali, relicta posteris honestissimi nominis immortali memoria, ab huius vitae malis demigrare in consortium beatorum?
br. Quis isthuc tibi indicavit?
po. Res ipsa. Nec enim potest aliter mori qui sic vixit.
br. At magis etiam isthuc diceres, si scias quod ego.