Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/167

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

142 APOTHEOSIS CAPNIONIS.

po. Quidnam, obsecro?
br. Non est fas referre.
po. Quam ob rem?
br. Quia qui credidit, stipulatus est arcani silentium.
po. Eadem lege committe et mihi: recipio tibi silentium optima fide.
br. Quamquam ista fides me iam saepenumero fefellit, tamen age, committam: praesertim quum res sit eius generis, ut expediat etiam, esse notam bonis omnibus. Est Tubingae quidam instituti Franciscani, vir omnibus habitus eximiae sanctimoniae, praeterquam ipsi.
po. Magnum dicis argumentum verae sanctimoniae.
br. Agnosceres hominem, et fatereris verum, si nomen ederem.
po. Quid si divinem?
br. Licet.
po. Admove aurem.
br. Quid opus, quum simus soli?
po. Ita mos est.
br. Is ipse est.
po. Est homo certissimae fidei. Mihi Sibyllae folium erit, quicquid ille dixerit.
br. Audi igitur totum dialogum bona fide. Aegrotabat noster Reuchlinus, satis quidem periculose, sed ita, ut bona spes esset, fore ut revalesceret, vir dignus, qui nunquam senesceret, aegrotaret, aut moreretur. Mane visebam meum Franciscanum, ut animi mei molestiam oratione sua leniret. Nam aegrotabam una cum aegrotante amico, quem amabam ut patrem.
po. Phy; quis illum usquam non amavit, nisi vir pessimus?
br. Hic Franciscanus meus, Brassicane, inquit emove penitus ex animo moerorem omnem: Reuchlinus noster desiit aegrotare. Quid? inquam, an subito revaluit? nam ante biduum non admodum laeta promittebant medici. Tum ille, revaluit, inquit, sed ita, ut posthac non sit illi formidanda valetudo adversa. Noli flere, (nam videbat erumpentes lacrymas,) prius quam audias rem omnem. Sex dies sunt, quod hominem non inviseram, sed tamen quotidianis precibus illius salutem Domino commendabam. Hodierna nocte quum me a matutinis hymnis in strato composuissem, blandus quidam minimeque gravis somnus obrepsit.