Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/168

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

APOTHEOSIS CAPNIONIS. 143

po. Nescio quid laeti mihi praesagit animus.
br. Non est tibi laeva mens. Visus sum mihi, inquit, consistere ad ponticulum quendam, per quem transitus erat in pratum quoddam longe amoenissimum. Adeo blandiebatur oculis graminum et frondium plus quam smaragdinus viror; sic arridebant incredibili colorum varietate flosculorum stellulae; sic spirabant omnia, ut, quod erat pratorum citra rivum, quo dirimebatur felicissimus ille campus, nec vivere, nec virere videretur, sed mortua, inamoena, putidaque omnia. Atque interim dum totus sum in eo spectaculo, commodum praeterierat Reuchlinus; praeteriens Hebraice precatus est pacem. Iam medium pontis transierat, priusquam sentirem: parantem accurrere, respiciens vetuit. Nondum fas, inquit. Quinto abhinc anno nos sequeris. Interim eorum quae aguntur, testis ac spectator assistito. Heic ego: Nudus erat, inquam, Reuchlinus, an vestitus? solus, an comitatus? Vestium, inquit, nihil habebat, praeter unam candidissimam: Damascenam esse dixisses, candore mire lucido. Pone sequebatur puer incredibili specie, alatus: suspicabar illius esse genium bonum.
po. Sed nullusne comitabatur genius malus?
br. Imo aliquot, ut Franciscanus ille arbitrabatur. Procul, inquit, a tergo sequebantur aves aliquot pennis, cetera nigris, nisi quod explicatu alarum gilvas verius, quam candidas plumas ostenderent. Picae, inquit, videri poterant colore et voce, nisi quod singulae sedecim picas aequarent magnitudine corporis, nihilo minores vulturibus, cristam gestantes vertice, rostris et unguibus aduncis, ventre prominente. Harpyiae videri poterant, si tres modo fuissent.
po. Quid moliebantur istae furiae?
br. Procul, inquit, obstrepebant heroi Reuchlino, et impetiturae videbantur, si licuisset.
po. Qui minus licuit?
br. Quia versus Reuchlinus, obiecta