Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/182

E Wikisource
Haec pagina emendata est

PROCI ET PUELLAE. 157

migret oportet; et tamen, quidquid acciderit, tu non feres nisi dimidium, ego maiorem portionem in me transferam. Ita si quid acciderit laeti, gemina fiet voluptas si quid mali, societas adimet dimidium aegritudinis. Mihi vero, si fata vocent, dulce fuerit vel immori tuis complexibus.

ma. Facilius ferunt homines, quod iuxta communes naturae leges accidit; sed video, quanto plus molestiarum adferunt nonnullis parentibus liberorum mores, quam mortes.
pa. Istius rei ne quid accidat, maxima ex parte in nobis situm est.
ma. Qui sic?
pa. Quoniam fere boni nascuntur ex bonis, quod ad indolem attinet. Neque enim e columbis nascuntur milvii. Dabimus igitur operam, ut ipsi boni simus. Deinde curabimus liberos nostros ab ipso statim lacte sanctis praeceptis et opinionibus imbuendos. Plurimum refert, quid infundas rudi testulae. Ad haec curabimus, ut domi habeant exemplum vitae, quod imitentur.
ma. Difficile est quod narras.
pa. Nec mirum; quia pulchrum est: atque ob hoc ipsum tu quoque difficilis es. At tanto studiis acrioribus huc enitemur.
ma. Habebis sequacem materiam; tu vide, ut me formes fingasque.
pa. Sed interim pronuntia tria verba.
ma. Nihil facilius; sed verba simulatque semel evolarint non revolant. Dabo consilium utrique commodius. Ages cum tuis ac meis parentibus, ut utrorumque voluntate res transigatur.
pa. Ambire me iubes: tu potes tribus verbis rem certam reddere.
ma. An possim nescio: mei iuris non sum. Nec sine maiorum auctoritate olim coibant coniugia. Verum, utcunque est, arbitror auspicatius fore nostrum coniugium, si parentum auctoritate coëat. Et vestrum est ambire, nobis decorum non est. Gaudet enim rapi virginitas, etiamsi nonnunquam vehementius amemus.
pa. Noli pigebit ambire, modo ne me frustretur tuum unius suffragium.
ma. Non frustrabitur; bono animo esto,