Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/258

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

INQUISIT1O DE FIDE. 229

potius: ita quaerendi sunt lusus ac ioci, qui non absunt a literis.

hi. Euge, video examen sententiarum. Nunc ad versus: sed antequam id aggrediamur, mea sententia, fuerit exercitatio nec inelegans, nec infrugifera, si primam sententiam toties reddamus Graecis versiculis, quoties reddidimus Latinis. Heic auspicabitur Leonardus, iam olim familiaris Musis Graecanicis.
le. Ineptiam, si iubes.
hi. Iubeo atque impero.
le. Ὧι κῆπός ἐστιν ἄνθεσιν γελῶν καλῶς
Ὁ δἐ νοῦς μάλ' αὐχμῶν τοῖς καλοῖς μαθήμασιν,
Οὔκ ἐστι κομψός οὗτος, οὐκ ὀρθῶς φρονεῖ,
Περὶ πλείονος ποιῶν τὰ φαῦλ', ἢ κρείττονα.
Ego praesulem egi; succedet qui volet.
hi. Carinus.
ca. Imo Hilarius.
le. Sed video Margaretam intervenire; adfert nescio quid deliciarum.
hi. Si id fecerit, me fefellerit mea furia. Quid adfers?
ma. Sinapi, quo condiatis vestra bellaria. An non pudet heic garrire in multam noctem, et postea vos poëtae multa blateratis in loquacitatem foeminarum?
cr. Haud male monet Margareta: iam tempus est, ut suum quisque nidum adeat; alias in hoc pulcherrimo certaminis genere vel solidum diem consumemus.
hi. Sed cui addicis praemium?
cr. In praesentia quidem mihi ipsi addico. Nullus enim vicit praeter unum me.
hi. Qui vicisti, qui non certaveris?
cr. Vos certastis, at non decertastis. Ego, quod nemo vestrum potuit, vici Margaretam.
ca. Hilari, aequum postulat; auferat calathum.
INQUISITIO DE FIDE.
Aulus, Barbatius.
au. Puerorum est cantilena, Saluta libenter. Verum haud scio, an mihi fas sit tibi dicere salutem.
ba. Equidem malim, qui det salutem, quam qui di-