Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/259

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

230 INQUISIT1O DE FIDE.

cat. Sed quam ob rem istuc ais, Aule?

au. Quam ob rem? Quia, si scire vis, oles aut sulphur, aut fulmen Iovis.
ba. Sunt et Veioves, sunt bruta fulmina, multum etiam origine dissidentia a fatidicis. Nam, ut suspicor, tu de anathemate sentis.
au. Rem coniectas.
ba. Audivi quidem horrenda tonitrua, fulminis ictum non sensi.
au. Qui sic?
ba. Quia nihilo peius concoquo, neque irrequietius dormio.
au. Sed hoc periculosius solet esse malum, quia non sentitur. Verum haec bruta fulmina, quae tu vocas, feriunt montes et maria.
ba. Feriunt, sed irritis ictibus. Est et fulgur e vitro, seu vase aereo.
au. Certe territat et hoc.
ba. Verum, sed pueros. Solus Deus habet fulmen, quo feriat animam.
au. Quid si Deus est in suo vicario?
ba. Utinam sit!
au. Imo multi demirantur te iam dudum non esse quovis carbone atriorem.
ba. Finge me talem. Atqui tanto magis erat optanda salus perdito, si placet Evangelica doctrina.
au. Optanda quidem, at non dicenda.
ba. Cur ita?
au. Quo pudescat ictus fulmine, ac resipiscat.
ba. Si sic nobiscum egisset Deus, perieramus omnes.
au. Quam ob rem?
ba. Quia quum essemus inimici Dei, cultores idolorum, militantes in castris Satanae, hoc est, modis omnibus excommunicatissimi, tum ille maxime nobiscum confabulatus est per filium suum, suoque colloquio nos restituit in vitam, quum essemus mortui.
au. Ista quidem vere narras.
ba. Imo male ageretur cum omnibus aegrotis, si medicus fugeret alloquium, quoties ingens morbus gravat miserum: imo quum maxime conveniebat adesse medicum.
au. At ego metuo, ne tu mihi citius adfles aliquid tui mali, quam fiat, ut tuo morbo medear. Nonnunquam usu venit, ut pro medico fiat palaestrites, qui visit aegrotum.
ba. Ita quidem usu venit in corporum morbis; verum in animi malis est tibi parata antidotus adver-