Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/260

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

INQUISITIO DE FIDE. 231

sum omne contagium.

au. Quaenam?
ba. Adamantinum propositum, non divelli a sententia semel infixa. Deinde cur palaestram metuis, ubi res verbis agitur?
au. Est aliquid quod dicis, si modo spes sit profectus.
ba. Proverbio dicitur: Donec spirat homo, sperandum esse. Et iuxta Paulum, Caritas nescit desperare, quia sperat omnia.
au. Non pessime mones, atque hac spe puto mihi fas esse tecum miscere sermonem aliquantisper: ac, si pateris, medicum agam.
ba. Licet.
au. Vulgo sunt invisi percunctatores. Et tamen in medicis probantur, qui percunctantur de singulis.
ba. Percunctare a coelo usque ad terram, si libet.
au. Experiar, modo fidem des, te responsurum ex animo.
ba. Do, modo sciam, qua de re velis percunctari.
au. De Symbolo Apostolorum.
ba. Audio militare verbum, nec recuso haberi pro hoste Christi, si quid heic fefellero.
au. Credis in Deum patrem omnipotentem, qui condiderit coelum ac terram?
ba. Et quidquid coelo terraque continetur, atque etiam mentes angelicas.
au. Quum Deum dicis, quid sentis?
ba. Sentio mentem esse quandam aeternam, quae nec initium habuerit, nec finem sit habitura, qua nihil esse potest nec maius, nec sapientius, nec melius.
au. Ista quidem satis pie.
ba. Quae nutu suo omnipotenti condidit quidquid est rerum visibilium aut invisibilium: quae sapientia mirabili moderatur ac gubernat universa, sua bonitate pascit ac servat omnia, atque hominum genus collapsum gratuito restituit.
au. Sunt quidem ista tria praecipua in Deo: sed quid fructus capis ex istorum cognitione?
ba. Quum omnipotentem cogito, me totum illi submitto, ad cuius maiestatem nihil est hominum aut angelorum sublimitas. Deinde plena fiducia credo, quod ab illo factum tradunt sacrae literae, simulque futurum, quidquid ille promisit, quando nutu, quidquid vult, pot-