Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/269

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

240 INQUISITIO DE FIDE.

ba. Ut totus homo glorificetur cum Christo, qui heic totus afflictus erat pro Christo.
au. Quid sibi vult quod addit: Et vitam aeternam?
ba. Ne quis suspicetur nos sic revicturos, quemadmodum sub vernum tempus reviviscunt ranae, rursus moriturae. Nam heic duplex mors est: corporis, bonis ac malis omnibus communis; et animi. Mors autem animi peccatum est. At post resurrectionem piis erit aeterna vita, tum corporis, tum animi. Nec enim corpus erit amplius obnoxium morbis, senio, fami, siti, dolori, lassitudini, morti aut ulli incommodo; sed spirituale factum spiritus arbitrio movebitur: nec animus deinceps ullis vitiis aut doloribus solicitabitur, sed sine fine fruetur summo bono, qui est Deus. Contra, impios mors aeterna possidebit, tum corporis, tum animi. Nam et corpus habebunt ad aeternos cruciatus immortale, et animum peccatorum stimulis semper afflictum absque spe veniae.
au. Credis haec ex animo ac serio?
ba. Sic, inquam, ut mihi minus certum sit, te mecum colloqui.
au. Ego quum essem Romae, non omneis reperi aeque sincere credentes.
ba. Imo si excutias, reperies et alibi multos, quibus haec non aeque persuasa sunt.
au. Quum in tam multis et arduis consentias nobiscum, quid obstat quo minus totus sis noster?
ba. Istud ex te audire cupio. Nam ipse mihi videor orthodoxus, etiam si vitam meam nolim praestare; tametsi sedulo conor, ut professioni respondeat.
au. Unde igitur tantum bellum inter vos et orthodoxos?
ba. Exquire. Sed heus medice, si non poenitet huius prooemii, sumes nobiscum prandiolum, et a prandio per otium percunctaberis de singulis; praebebo brachium utrumque: inspicies excrementa, tum crassiora, tum liquidiora. Denique facies, si videbitur, totius huius pectoris anatomiam, quo certius de me iudices.
au. At religio est tecum mensam habere communem.