Haec pagina emendata et bis lecta est
COLLOQUIUM SENILE. 241
- ba. Atqui id solent medici, quo melius observent, quid affectent aut peccent aegroti.
- au. Sed vereor ne videar favere haereticis.
- ba. Imo nihil est sanctius, quam favere haereticis.
- au. Qui sic?
- ba. Nonne Paulas optavit anathema fieri pro Iudaeis plus quam haereticis? An non favet ille, qui studet ut quis ex malo fiat bonus, ex mortuo vivus?
- au. Maxime.
- ba. Sic igitur fave, nec erit quod metuas.
- au. Nunquam audivi aegrotum commodius respondentem. Age, duc me ad prandium.
- ba. Medice accipieris, et ut decet apud aegrotum; et sic curabimus corpuscula cibo, ut mhilo secius animus idoneus sit ad disputandum.
- au. Fiat bonis avibus.
- ba. Imo malis piscibus fiet: nisi forte nunc oblitus es esse diem Veneris.
- au. Id quidem est praeter symbolum nostrum.
ΓΕΡΟΝΤΟΛΟΓΙΑ sive ΟΧΗΜΑ.
Euserius, Pampirus, Polygamus, Glycion
- eu. Quas novas aves heic ego video? Nisi me fallit animus, aut parum prospiciunt oculi, video tres veteres congerrones meos considentes, Pampirum, Polygamum, et Glycionem. Certe ipsi sunt.
- pa. Quid tibi vis cum tuis vitreis oculis, fascinator? Congredere propius, Eusebi.
- po. Salve, multum exoptate Eusebi.
- gl. Bene sit tibi, vir optime.
- eu. Salvete vos omnes una salute, pariter mihi carissima capita. Quis deus, aut casus deo felicior, nos coniunxit? Nam nemo nostrum vidit alium annis, opinor, iam quadraginta. Mercurius caduceo suo non potuisset melius nos in unum contrahere. Quid heic agitis?
- pa. Sedemus.
- eu. Video; sed qua de caussa?
- po. Operimur currum, qui nos devehat Antverpiam.
- eu. Ad