Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/271

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

242 COLLOQUIUM SEMLE.

mercatum?

po. Scilicet; sed spectatores magis, quam negotiatores: quanquam aliis aliud est negotii.
eu. Et nobis eodem est iter. Verun quid obstat, quo minus eatis?
po. Nondum convenit cum aurigis.
eu. Difficile genus hominum. Sed visne, ut illis imponamus?
po. Liberet, si liceret.
eu. Simulemus nos velle simul abire pedites.
po. Citius credant caucros volaturos, quam nos tam grandes pedibus hoc iter confecturos.
gl. Vultis rectum verumque consilium?
po. Maxime.
gl. Illi potant: id quo faciunt diutius, hoc plus erit periculi, necubi nos deiiciant in lutum.
po. Admodum diluculo venias oportet , si sobrium aurigam velis.
gl. Quo maturius perveniamus Antverpiam, nobis quatuor solis currum stipulemur. Contemnendum censeo tantillum pecuniae. Hoc damni multis commoditatibus pensabitur; sedebimus commodius, ac mutuis fabulis suavissime transigemus hoc iter.
po. Recte suadet Glycion; ut in vehiculo quoque iucundus comes pro vehiculo sit. Quin et iuxta Graecorum proverbium liberius loquemur, non de plaustro, sed in plaustro.
gl. Transegi; conscendamus. Vah, nunc mihi libet vivere, posteaquam ex tanto intervallo videre contigit mihi carissimos olim sodales.
eu. Ac mihi videor repubescere.
po. Quot annos supputatis, ex quo Lutetiae conviximus?
eu. Arbitror haud pauciores quadraginta duobus.
pa. Tum videbamur omnes aequales.
eu. Ita ferme eramus, aut si quid erat discriminis, perpusillum erat.
pa. At nunc quanta inaequalitas! Nam Glycion nihil habet senii, et huius avus videri queat Polygamus.
eu. Profecto sic res habet. Quid rei in caussa?
pa. Quid? aut hic cessavit ac restitit in cursu, aut ille antevertit.
eu. Ohe, non cessant anni, quantumvis cessent homines.
po. Dic bona fide, Glycion, quot annos numeras? :gl. Plures quam ducatos.
po. Quot tandem?
gl. Sexaginta