Haec pagina emendata et bis lecta est
248 COLLOQUIUM SliMLE.
ubi pater serio pararet abdicationem intercesserunt amici, ac bellum hoc his legibus composuerunt, ut nostratem uxorem ducerem, cum Galla divortium facerem.
- eu. Erat uxor?
- po. Intercesserant verba futuri temporis, sed accesserat congressus praesentis temporis,[1] sed accesserat congressus praesentis temporis.
- eu. Qui licuit igitur ab illa divertere?
- po. Post rescitum est, meae Gallae Gallum esse maritum, unde pridem se subduxerat.
- eu. Ergo nunc habes uxorem?
- po. Non nisi praeter hanc octavam.
- eu. Octavam? Non sine augurio dictus es Polygamus. Fortassis steriles omnes decessere.
- po. Imo nulla non reliquit aliquot catulos domi meae.
- eu. Ego malim totidem gallinas, quae mihi ponerent ova domi. Non taedet polygamiae?
- po. Adeo taedet, ut si haec octava moreretur hodie, perendie ducerem novam. Imo hoc me male habet, quod non licet habere binas, aut ternas, quum unus gallus gallinaceus tot gallinas possideat.
- eu. Equidem haud miror, gallinacee, si parum pinguisti, quodque tantum senii tibi collegeris. Nihil enim aeque accelerat senectutem, quam immodicae atque intempestivae compotationes, impotentes amores mulierum, et salacitas immoderata. Sed quis alit familiam?
- po. Ex obitu parentum accessit res mediocris, et graviter laboratur manibus.
- eu. Descivisti igitur a litteris?
- po. Plane ab equis, quod aiunt, ad asinos; ex heptatechno factus monotechnus faber.
- eu. Miser, toties tibi ferendus erat luctus, toties caelibatus?
- po. Nunquam vixi caelebs ultra dies decem, semperque nova nupta veterem luctum expulit. Habetis bona fide vitae meae summam. Atque utinam Pampirus narret nobis suae quoque vitae fabulam, qui satis belle portat aetatem. Nam, ni