Haec pagina emendata et bis lecta est
COLLOQUIUM SENILE 249
fallor, me duobus aut tribus annis est grandior.
- pa. Dicam equidem, si vobis audire vacat tale somnium.
- eu. Imo volupe fuerit audire.
- pa. Ubi domum redissem, statim pater senex urgere coepit, ut aliquod vitae genus amplecterer, unde nonnihil quaestus accederet rei familiari: ac post longam consultationem placuit negotiatio.
- po. Miror, hoc vitae genus arrisisse potissimum.
- pa. Eram natura sitiens cognoscendi res novas, varias regiones, urbes, linguas ac mores hominum. Ad id maxime videbatur apposita negotiatio. Quibus ex rebus nascitur et prudentia.
- po. Sed misera, videlicet quae plerunque magnis malis sit illis emenda.
- pa. Sic est. Itaque pater numeravit sortem satis amplam, ut dextro Hercule, ac bene fortunante Mercurio, negotiationem auspicarer. Simulque ambiebatur uxor cum amplissima dote, sed ea forma, quae vel indotatam commendare poterat.
- eu. Successit?
- pa. Imo prius quam redirem domum, periit et sors et usura.
- eu. Naufragio fortassis.
- pa. Plane naufragio. Nam impegimus in scopulum quavis Malea periculosiorem.
- eu. In quo mari occurrit iste scopulus, aut quod habet nomen?
- pa. Mare non possum dicere, sed scopulus plurimorum infamis exitiis Latine dicitur alea; quo modo vos Graeci nominetis, nescio.
- eu. O te stultum!
- pa. Imo stultior pater, qui tantam summam crederet adolescenti.
- gl. Quid deinde factum est?
- pa. Nihil actum: sed coepi cogitare de suspendio.
- gl. Adeon’ erat pater implacabilis? Nam res sarciri potest, et venia datur ubique protopiro;[1] multo magis Pampiro debebatur.
- pa. Verum fortasse narras. Sed interim miser excidi ab uxore. Nam parentes puellae, simul atque cognoverunt haec auspicia, renuntiarunt affi-