Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/279

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

230 COLLOQUIUM 8EMLR.

nitatem. Et amabam ut qui perditissime.

gl. Miseret me tui. Sed quid interim consilii tentatum est?
pa. Id quod solet in rebus desperatis. Pater abdicabat, perierat res, perierat uxor, undique audiebam gurges, nepos, helluo. Quid plura? Serio mecum deliberabam, an suspenderem me, an aliquo coniicerem memet in monasterium.
eu. Crudele consilium. Scio utrum elegeris, mitius mortis genus.
pa. Imo quod mihi tunc visum est crudelius; adeo mihi displicebam totus.
gl. Atqui complures eo se deiiciunt, ut suavius vivant.
pa. Corraso viaticulo, furtim me subduxi procul a patria.
gl. Quo tandem?
pa. In Hiberniam; illic factus sum Canonicus ex horum genere, qui extime linei sunt,[1] intime lanei.
gl. Apud Hibernos igitur hibernasti?
pa. Non, sed duos menses apud hos versatus navigavi in Scotiam.
gl. Quid te offendit apud illos?
pa. Nihil, nisi quod institutum illud mihi videbatur mitius quam pro meritis eius, qui non uno suspendio dignus erat.
eu. Quid in Scotia designatus est?
pa. Illic ex lineo factus sum pelliceus apud Carthusios.[2]
eu. Homines plane mundo mortuos.
pa. Ita mihi visum est, quum audirem illos canentes.
gl. Quid? canunt etiam mortui? Quot menses apud illos egisti Scotos?
pa. Propemodum sex.
gl. O constantiam!
eu. Quid illic offendit?
pa. Quia mihi visa est vita segnis ac delicata. Deinde multos illic reperi non admodum sani cerebri, ob solitudinem, ut arbitror. Mihi parum erat cerebri; verebar ne totum periret.
po. Quo deinde devolasti?
pa. In Galliam. Illic reperi quosdam totos pullatos, ex instituto divi Benedicti, qui colore vestis testan-
  1. Incedebant enim Canonict vestiti alba tunica, cum linea veste sub nigro pallio.
  2. Carthusii monachi incedebant vestiti interiore toga pellicea, exteriore pallio nigro, cui inducta erat tunica alba, caput tegebatur cucullo.