Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/280

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

COLLOQUIUM SENILE. 251

tur se lugere in hoc mundo; et inter hos, qui pro summa veste cilicium ferrent reti simile.

gl. O gravem corporis macerationem!
pa. Heic egi menses undecim.
eu. Quid obstitit, quominus illic maneres perpetuo?
pa. Quia plus illic reperi caeremoniarum, quam verae pietatis. Praeterea audieram, esse quosdam his multo sanctiores, quos Bernardus ad severiorem disciplinam revocasset, pulla veste mutata in candidam: apud hos vixi menses decem.
eu. Heic quid offendebat?
pa. Nihil admodum. Nam hos reperi sat commodos sodales. Sed movebat me Graecorum proverbium: δεῖ τῆς χελώνης ἢ φαγεῖν ἢ μὴ φαγεῖν[1]. Itaque decretum erat, aut non esse monachum, aut insigniter esse monachum. Acceperam esse quosdam Brigidenses, homines plane coelestes; ad hos me contuli.
eu. Quot menses illic egisti?
pa. Biduum, nec id sane totum.
gl. Usque adeo placuit hoc vitae genus?
pa. Non recipiunt, nisi qui mox obstringat se professioni. At ego nondum adeo insaniebam, ut facile me praeberem capistro, quod nunquam liceret excutere. Et quoties audiebam canentes virgines, cruciabat animum uxor erepta.
gl. Quid deinde?
pa. Ardebat animus ardore sanctimoniae, nec usquam satisfiebat animo meo. Tandem obambulans incidi in quosdam praeferentes crucem. Hoc signum mihi protinus arrisit; sed remorabatur electionem varietas: alii gestabant albam, alii rubram, alii viridem, alii versicolorem, alii simplicem, alii duplicem, nonnulli quadruplicem, alii alia atque alia figura variatam. Ego ne quid intentatum relinquerem, omnes ferme formam gessi. Verum ipsa re comperi, longe aliud esse circumferre crucem in pal-
  1. Oportet testudines edere, aut non edere. Proverbium dicitur in eos, qui negotium susceptum frigide tractant, neque explicantes, neque relinquentes. Aiunt enim testudinis carnem, si modice edatur, ventris tormina facere; rursum, si copiose, lenire.